Sonntag, 9. Mai 2010

Ἀμφαίλουρος

Amphaelurus sum experrectus. Anfelis, bis felix.

Dienstag, 27. April 2010

De Victu Cetotico

Catenariis in macellis identidem miror quantulum alii omnes obsonatores oleris uiridis rubriue emant: tertia pars aut singula legumina aut leguminum fasciculos singulos, ceteri ne herbulam quidem. Pomum sane uendibilius tantum est, attamen præsertim cibus saccorosus uenit amylosaque planta.

Quid mirum si olitores admodum duo semel in hebdomade die Saturni ad forum aduehuntur hoc quamquam nundinæ bis habentur?

Idem ubique cernas. Vescimur tot escis ualetudini contrariis ut nonnulli saniores gracilioresue nostrum uiatore iam non uideantur Americano quem lubet Europæo deridere. Namque ipse Gallus dulciora nostras atque uiliora est quam solebant maiores.

Egomet nondum menses X sunt quom de uictu cognoui cetotico, posteaquam in bonam partem notus histologos Dionysius Manganius descripserat. Qua re indagata meam per ephemerides falsam teleorasinque opinionem esse intellexi.

Nunc discebam cur inprimis olera recentia proteinosique cibi sumundi, spernundi & melliti uel saccorosi & amylosi essent, exempli gratia triticum, hordeum, auena & ceterum frumentum, oryza, solani tubera, nuces, lentes. Etenim
ideo ista commendatione indigna quia amylum saccoronque cum pristini uictus humani angustissime participes fuissent corporibus nondum apta nostro malo & damno sorberentur. Sic ortos esse e morbis iis complures quos æquales dixerint artificiosos, inter alia dentalem cariem, recessum gingiuæ, obesitatem, inquietem puerilem, morbos cordis & uasculorum sanguineorum uel etiam dementiam senilem.

Quæ probabilia arbitratus iamdudum ægrotans experior ita præcepta ut tantum bis in die mensam accumbere incipiam - sicut decet quem adipis piget. Tum uescundi modo ita mutato & conualesco & haud paulo leuior ponderis fio.


Porro in lacte quoque saccoron inest cuius acore tori rigent proprio, unde in potiones addere desii. Ipsius cafeæ ac teæ quorum acores insaluberrimi in primis causis morborum artificiosorum numerati sunt paucum bibo. Quamobrem aquam aut meram frigidam uel tepidam aut calidam cocoa solum mixtam potare assueui. Non modo salubria ualde hæc sunt potu, uerum etiam mihi sapiunt.

Nocent aliquot escarum potionumque genera. Ne mendaciis fabricatoris mercium cibariarum magni decipiamur quæ circumfert uenalis diurnarius ac medicum locupletem faciunt!

Valete!
Johannes Ardea Alba Scripsi Rubris Castris